라틴어 문장 검색

Verum unus aries residuis celsior, umectis taurinis exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes erepsit nisibus magnis ad murum, vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens, turrim laxatam evertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 13:1)
namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum vineae firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 12:2)
Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 19:1)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:2)
Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum, sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis, et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 28:1)
His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 45:1)
Proinde parumper lenito pavore, ad arripienda quae urgebant acri nisu adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem, pacis diuturnitate contemptam et subversam, ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 11:1)
nostri quoque ultimo cadendi contemptu, occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 3:2)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
Denique agnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:2)
"Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:10)
"sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:12)
"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION